monumenta.ch > Augustinus > 26
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 10, XXV <<<     >>> XXVII

Caput XXVI

1 Nescio quo modo, quantum mihi videtur, amicis suis theurgis erubescebat Porphyrius. Nam ista utcumque sapiebat, sed contra multorum deorum cultum non libere defendebat. Et angelos quippe alios esse dixit, qui deorsum descendentes hominibus theurgicis divina pronuntient; alios autem, qui in terris ea, quae Patris sunt, et altitudinem eius profunditatemque declarent.
2 Num igitur hos angelos, quorum ministerium est declarare voluntatem Patris, credendum est velle nos subdi nisi ei, cuius nobis adnuntiant voluntatem? Unde optime admonet etiam ipse Platonicus imitandos eos potius quam invocandos.
3 Non itaque debemus metuere, ne inmortales et beatos uni Deo subditos non eis sacrificando offendamus. Quod enim non nisi uni vero Deo deberi sciunt, cui et ipsi adhaerendo beati sunt, procul dubio neque per ullam significantem figuram, neque per ipsam rem, quae sacramentis significatur, sibi exhiberi volunt.
4 Daemonum est haec arrogantia superborum atque miserorum, a quibus longe diversa est pietas subditorum Deo nec aliunde quam illi cohaerendo beatorum. Ad quod bonum percipiendum etiam nobis sincera benignitate oportet ut faveant, neque sibi arrogent quo eis subiciamur, sed eum adnuntient sub quo eis in pace sociemur.
5 Quid adhuc trepidas, o philosophe, adversus potestates et veris virtutibus et veri Dei muneribus invidas habere liberam vocem? Iam distinxisti angelos, qui Patris adnuntiant voluntatem, ab eis angelis, qui ad theurgos homines nescio qua deducti arte descendunt.
6 Quid adhuc eos honoras, ut dicas pronuntiare divina? Quae tandem divina pronuntiant, qui non voluntatem Patris adnuntiant? Nempe illi sunt, quos sacris precibus invidus alligavit, ne praestarent animae purgationem, nec a bono, ut dicis, purgare cupiente ab illis vinculis solvi et suae potestati reddi potuerunt.
7 Adhuc dubitas haec maligna esse daemonia, vel te fingis fortasse nescire, dum non vis theurgos offendere, a quibus curiositate deceptus ista perniciosa et insana pro magno beneficio didicisti? Audes istam invidam non potentiam, sed pestilentiam, et non dicam dominam, sed, quod tu fateris, ancillam potius invidorum isto aere transcenso levare in caelum et inter deos vestros etiam sidereos conlocare, vel ipsa quoque sidera his opprobriis infamare?